- AMFRACTUS
- AMFRACTUSapud Stat. Theb. l. 5. v. 518.Sed nunc Ogygit iussis quando omnis anhelatTerra Dei, trepidaeve latent in pulvere Nymphae,Saevior anfractu laterum sinuosa rerorquensTerga solo ----reflexio, curvatura est, Scholiastes: Laterum anfractus Papinius, ut anfracta aurium, Varro dixit apud Nonium. Cyrillus in Lexico, περιοδεύσιμος τόπος, amfractus amfractus, ambago. Περίοδος,amfractus, amfractus circuitus, ambago. Sic Amfractus, orbes interrupti Equitantis, apud Val. Flacc. l. 6. v. 239.Orbibus hos rapidis mollie per aequora CastorAmfractu levioris equi deludit anhelos.Et Amfractus maris, recto cursui opponuntur, a Lucano l. 5. v. 416.Nec maris amfractus, lustrandaque littora nobis,Sed recti fluctus, soloque Aquilone secandi.E Lucretius de Sicilia, l. 1. v. 718.Quam fluitans circum magnis amfractibus aequorIonium, glaucis aspergit littus ab undis.A fracto nimium ambitu: Am enim antiquitus circum denotat. Amfractus in Amphitheatro, apud Tertullian. de Spectaculis c. 3. Vias enim vocant cardines balteorum per ambitum et discrimina popularium per proclivum. Cathedra quoque nominatur ipse in anfractu ad consessum situs: est imperfectus orbis, etc. Vide Caspar. Barthiums Animadversion. ad Papin. Statium loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.